Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom IV. Complectens res gestas Stephani III., Ladislai II., Stephani IV., Belae III., Emerici, Ladislai III. (1781)

1175

REX XVL 245 Set: (a) s, Alexander epiScopus, Seruus Seruorum DEI, venerabilibus fratribus archiepiScopis et episcopis, per Hun­gáriám constitutis , Salutem et apostoli­­cam benedictionem. Ad vestram non dubitamus audientiam peruenisse, quan­ta Sanctae memoriae rex Stephanus mo­nasterium S. Martini de Pannonia do­­nauerit libertate; et quae illi tempori­bus felicis recordationis PaSchalis pa­pae et nostro priuilegia apostolica se­des indulserit, agnouistis. Quia igitur, quanto libentius vultis apostolicum au­xilium obtinere, et in vestris celerius postulationibus exaudiri; tanto propen­sius loca, quae SacroSanctae Romanae ecclesiae Specialiter iuris exsistunt, in suo vos conuenit iure tueri, et eorum libertates custodire eo adtentius illiba­tas : igitur vniuersitati vestrae per apo­stolica scripta mandamus atque praeci­pimus , quatenus praeScripto monaste­rio, vel pertinentiis eius non infera­tis molestiam, nec ab aliis permittatis inferri, Sed libertatem , quam rex prae­fatus concessit et sedes apostolica con­­sirmauit, inuiolabiliter obseruetis et ob­­léruari ab aliis faciatis; ita quod que­rela Super hoc ad audientiam nostram perferri non debeat; nec vos de con­­temtu aut negligentia indignationem o­­porteat Sedis apostolicae formidare. Da- Qi 3 ,, tum (a) Vindic. dipl. S, Stepb« p. 10. Ii. a. a 1I75»

Next