Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom IV. Complectens res gestas Stephani III., Ladislai II., Stephani IV., Belae III., Emerici, Ladislai III. (1781)

1193

R H X XVL 423 ceptis dominicis Sua debent colla Sub­­iicere, Sed et ipsius consilia attentiori famulatu deuotius amplexari , vt et obedientia, ex mandatorum obSeruatio­­ne proueniens, Salutem ipsis pariat Sempiternam et consilii Salutaris deuota completio multiplicatam gloriam con­ferat et mercedem. Inde est, quod ego, non ignarus noui vel veteris te­stamenti , in quo tuba clara canitur et aperta , quod omnis decima sine omni mutilatione domino offeratur; et Abel protomartyris passionem, quem pro Sa­cra decimarum oblatione inimica frater­nitas nequiter interemit, non aure Sur^ dastri praeteriens, de omnibus victua­libus , quae vulgo Cazeu nuncupantur; et de omnibus eorum pertinendis , tam in bobus, quam in ouibus , cum agnis et gallinis et panibus et aliis , quae Sunt, quae ex diuersis locis, Sci­licet Krapina, Okich et Podgoria ad ducatus cellaria congregantur, decimas dari venerabili Dominico, Zagrabienfi epiScopo et eius Successoribus, sine 0- mni cunctatione et mutilatione , quem­admodum per totum epiScopatum Suum de aliis ducatus reditibus decimas ha­bet , praecipio. Et vt haec perpetua stabilitate reniteat, huius antiquae con­stitutionis , Secundum nouae concessio­nis paginam, sigilli mei munimine pla­cuit insigniri. Nulli ergo liceat hanc iustam constitutionem infringere; aut ei ausu temerario contraire* Siquis D d 4 autem A. C. «193*

Next