Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom IV. Complectens res gestas Stephani III., Ladislai II., Stephani IV., Belae III., Emerici, Ladislai III. (1781)

1204

REX XVIL 741 positus PoSoniensis, et - thesaurarius ecclesiae vestrae, pro vobis in contra­rium allegantes asseruere constanter, ea, quae ab ipsis epiScopis proposita, fue­rant , penitus esse falSa; firmiter pro­ponendo , quod per eumdem praeposi­tum et alios ante communem tractatum vocati fuerunt sollemniter et venerunt; eorumque de gratia multoties fuit re­quisitus assensus; Sed, quum Super ec­clesiae vestrae prouiiione consilium et euxiiium vobis congruum denegarent, vos ipsi ecclesiae desolatae prouidere volences, vocatis praefatis episcopis, conuenistis in vnum, et vota vestra in praedictum Colocensem archiepiScopum, vt ipsum postularetis a nobfs, vnani­­miter, eis praeSentibus, contulistis; Sup­pliciter exorantes, vt nos Suis litteris, pro postulatione vestra rogarent, quod ipsi facere penitus recuSarunt. Praeno­minatis autem nunciis asserentibus, quod translationem ipsius archiepiscopi vr­­gens necessitas et euidens vtilitas exi­gebant, in ipsa disceptatione fuit pro­positum coram nobis, quod memora­tus archiepiscopus Colocensis, in gra­­ue Strigoniensis ecclesiae praeiudicium, vobis reclamantibus et confirmationes Sedis apostoiicae ostendentibus, filium praefati regis coronatum (f, coronaue­­rit) in regem; quum non ad Colocen­sem ecclesiam, Sed ad metropolim ve­stram coronatio regis Vngariae pertine­re noScatur. Vnde, tamquam alieni A. C. 1204.

Next