Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1205

a.c7" 1205. i8 ANDREAS IT. esse non potest, nunc primum occasionem oblatam esse, ad mentem Caelesiini et Inno­­centii recentijsimorum canonum, fpeciem ali­quam eleElionis et posiulationis canonicae epi­­fcoporum - inducendae. Q.uid igitur dicen­dum*? an iure patronatus reges Hungáriáé Spoliandi ? Absit! Certum est , illos hoc iure nunc gaudere; sed, quando gaudere coeperint, non ita certum* Aliqui iuris huius originem ac initium a concilio Con­­ftantienii deducere volunt, vbi tamen Verbötzius confirmatum potius , quam primo collatum hoc ius affirmat, (a) Hic igitur Hungáriáé Tribonianus, vbi de iu­re patronatus agit, inde hoc ius , vnde Christianae religionis initium , repetit. Quia, Scribit ille, (b) Hungari non per prae­dicationem apoflolicam, vel apo/lolorum, quo­rum principis vicem et perfonam in terris papa gerit, fed per insiitutionem proprii re­gis eorum , fanSiiJsimi videlicet Stephani re* gis , - conuersi funt ad catholicam fidem, qui primus omnium epifcopatus, abbatias, praeposituras hoc in regno fundauit, et ha­­rum omnium ecclesiarum praelaturas ac bene­ficia Jolus ipfe ex nutu fummi pontificis, qui- > bus maluit, idoneis tamen et virtutibus pro- < Vitatum insignitis, contulit. Sicuti ecclesia 1 de eo follemniter canitHic, videlicet fan- < „ ttus Stephanus, ad instar Salomonis 9 < „ struit templa,'ditat donis, ornat gem­ (a) Tripart, P. h Tit. XI. (b) Ibid.

Next