Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1205

*6 ANDREAS II. huc perductam esse. Sed, initio hic fa­cto , Saepe huius controuersiae mentio de­inceps recurret, donec post duo secula Sigismundus in concilio Constantiensi ve­tus Hungáriáé regum ius vindicet, vt Ver­­botzius his verbis innuit: (a) IJla libertas reg­ni , quantum ai beneficiorum collationes, olim tempore domini Sigismundi imperatoris et regis noflri, vna cum complurimis libertatibus hu­ius regni, in generali ac celebri concilio Conftantienft - - corroborata iurisque iuran­­di religione firmata fuit, prout in bulla, fu­­perinde confeSla , clare continetur. Ita re­ges nostri iure patronatus duobus seculis vsi Sunt; duobus illud remiserunt; in concilio Constantiensi rurSus idem recupe­rarunt et in quartum iain seculum con­stanter vSurparunt. Postquam haec in hunc modum digessissem; vir quidam , eruditio­ne multiplici profundaque conspicuus, has huic sententiae dilficultates opposuit: ,, Non possum tam facile animum induce­­,, re, vt credam , facultates , quas Sil* „ uester II. regibus Hungáriáé dedit, vt ,, ecclesias disponerent et ordinareut, ius j, etiam nominandi ad ecclesias comple­­,, cti. Obuius enim sensus esse videtur, vt pontifex potestatem regibus faceret, „ ecclesias ad eorum arbitrium constitu­­,, endi, fundandi ac distnbuendi. Sed vt ,, ius etiam praeseutandi vel nominandi 5, episcopos, praepositos ac rectores, „ comprehenderetur, expressio aliqua si-9) Sni“

Next