Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1206

REX XIX. 41 mentum: Belae regi quarto , filio nojWo, quem sibi adoptauit tn filium, quando ipfitm de faero fonte baptifmatis eleuauiu Inte­grum diploma producemus anno MCCXIV. quo datum est. Q.uum autem Andreas hunc Belam quartum, filium Suum, iam regem vocet anno MCCXIV. patet, il­lum antea iam coronatnm fuisse. Q.110 tamen anno Béla IV. Sacro diademate primum incinctus fuerit, a nemine pro­ditum adhuc legimus. Ego sane suspicor, eidem anno Sequenti Ioannem , archiepi- Scopum StrigonienSem , qui hoc munere bis iam, vt Colocensis archiepiScopus, perfunctus fuerat, Sacram coronam impo­suisse. Vt quid enim. Andreas adeo Sol­licitus fuisset, vt huic filio Suo fidei Sa­cramentum a praesulibus et proceribus Hungáriáé praestaretur? Vt quid Inno­centium, antequam is natus fuisset, in-* terpellasset, vt ad id praestandum anti­stites & principes regni cogerentur? Vt haec indicant, primogenitum illum fuisse, de quo nascituro tanta Sollicitudo fuit Suscepta; nec enim fides in secundo ge­nitum exigi vel Solebat, vel debebat; ita non vanum Suspicioni meae fundamentum praebent non multo post, quam natus est* Belae coronationem fuisse peractam ; nec enim alias, quam inaugurationis tempore, fidei sacramentum in reges ab vniuerfis regni statibus et ordinibus praestari Solet. 1 Firmat hanc Suspicionem meam illud Tu- 1 rotzii: (a) Rex Béla pofi eum, filius eius, C 5 co- (*) Chron. P. 11. C. LXXIV. i.... r—r" A. C. 1205.

Next