Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1205

REX XIX. ej pastoris, nos ipsi prouideremus eccle­­sie viduate Secundum officii nostri de­bitum ex plenitudine apostolice pote­statis. Verum , antequam ad vos no­­stre littere peruenirent, innitentes man­dato priori, Suffraganeos, qui erant in regno preSentes, preter predictum Quin­­queecclelieti. ad concordiam reuocastis, ita quod Vatien. Vesprimien. et Iau­­rien. episcopi pro translatione Coloc. archiepiscopi, saluo iure suo in poste­rum í cui propter afflictionem et necef­­sitatem Strigonien. ecclesie superSede­­bant ad presens, nos humiliter roga­­uerunt , predicto Nitriensi Scribente, quod si non placeret nobis postulatio­nem factam de Quinqueecclesien. ad­mittere, pro postulatione alterius, Si­ne preiudicio iuris fui, nos suppliciter exhorabat. Post hec autem mandato nostro suscepto, hii, qui conueneraiit in archiepiscopum Colocen. ab eius po­stulatione, sicut fuit propositum coram nobis, recedere noluerunt; Sed inno­­uantes eamdem, quibusdam canonico­rum , qui in partem alteram declinaue­­rant, reuersis ad eos, cum predicti re­gis et suffraganeorum litteris dilectos silios A. Magistrum scholarum, M. the­saurarium , A. archidiacnnum, et F. et N. canonicos Strigonienles, ad sedem apostolicam destinarunt, Super postula­tione Sua dispensationis gratiam petitu­ros. Ceteri vero, qui Quinqueeccle- A 5 „ lien. A. e. 1205.

Next