Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1207

REX XIX, 59 in Emericum & Ladislauin , eius filium, * fidem in discrimen adducere, priusquam certos de morte pueri nuncios acciperet. Et, quamuis, eodem archidiacono teste, rex non fatis digne tulit archiepifcopi neg­­lcftum; quum tamen id ex constanti fide, quam Emerico Ladislaoque debebat, pro­fectum esse cognouisset; ei facile reconci­liatus, hoc diplomate Spalateniis ecclesiae iura confinnauit: (a) „ In nomine San­­„ ctae Trinitatis et indiuiduae vnitatis. „ Andreas, DEI gratia, Hungáriáé, Dal­­,, matiae, Chroatiae, Ramae, Seruiae, „ Galitiae, Lodomiriae rex, in perpe- 5, tuum. Prouida regum diicretio noli ,, Solum quod expedit, debet instituere, „ sed et legaliter instituta, ne Sua for­­„ titudine vel in minimo qualibet oc­­?? casione destituantur, debita circum­­,, spectionis cautela praemunire. Ea­­., propter instanti prece venerabilis pa­­„ tris tíernardi, Spalatensis archiepiscöpi, „ diguanter inducti, vniuerSa iura San­­„ ctae Spalatensis ecclesiae, omnes ec­­,, clesiasticas , seu rerum secularium ,, possessiones , iurisdictiones quoque epi- 5, scopatuum, Seu quarumlibet eccleiia­­,, rum, iinmo vniuerSaliter, quicquid iu­­,, ste possidet, vel per ante - - legitime ,, in posterum poterit adipisci, eidem „ ecclesiae pleno iure Subiicimus ad iiv­­„ star priuil. Romanae ecclesiae; nomi* na- A. Cl*" 1507. (a) Ap. Feriat. T. lll. p. 237.

Next