Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1207

REX XIX. 6 3 da , Premilfa et Dabrosa moniales, et quaedam aliae, quae DEI iudicio vni­­uerlae carnis viam ingressae Sunt. Vp­­lentes igitur et modis omnibus affectan­tes in praedicto loco domino IESV Christo debitum Seruitium exhibere, propter instans Schisma, quod ortum est inter potentes Sclauoniae, multa et grauia incommoda ab omnibus, tem­pore feruentis Schismatis, quotidie per­pessae fuimus; tumque stne rectore era­mus , tumque vsque ad vnum non erat, qui nobis faceret bonum. Ceterum cru­ciatus diurnos et nocturnos euadere optantes, cogitauimus, vt quoquo mo­do tot angustiis, quibus premebamur, finem DEVS omnipotens Sua benigni­tate imponeret ; et reuersis in nobis­­inetipsis, ad honorem et gloriam DO­MINI NOSTRI ANDREAE, almifici regis Hungáriáé, accessimus mente et corde ad venerabilem patrem dominum Dominicum, abbatem S. Damiani de Monte, et ad vniuersos fratres eius­dem monasterii, Scientes pro certo, quod nullo modo in memorata capella stare poteramus, rogantes plurimum posteritatem eius, quod Sui gratia et nobis consuleret pariter, et Subueniret. Qui, habito fratrum consilio, nostrae mediocritatis et calamitatum nimium compatiens, iuScepit nos in consortio fraternitatis Suae, firmiter nobis polli­cens in vita nostra, tam in victualibus, quam et indumeutis, Seu omnibus ne­ces- Arar 1207.

Next