Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1207

REX XIX. 69 praeter hoc, quod irrita * est talis electio, ipsi ea vice sint eligendi po­testate priuati, et per triennium - a be­neficiorum perceptione Sufpensi. Vn­­de, quod est irritum ipso iure, nos non potuimus ratum habere, miSericordi­­ter agentes ob tui gratiam et fauorem cum capitulo Colocensi, quod ei poe­nam , in praelibato decreto statutam 9 non duximus infligendam. Dolemus autem non modicum, quod in hoc regiae non potuimus Satisfacere volun­tati ; ne, si forte declinaremus ad dexteram vel Sinistram 5 esset in manu nostra pondus et pondus, menSura et mensura , quorum vtrumque abomina­bile est apud DEVM. Vnigenitus enim DEI filius IESVS Christus, qui ab ipsa conceptione Spiritum sine men­Sura recepit, vsque ad tricesimum an­num distulit praedicationis officium ex­ercere; per hoc euidenter ostendens, quod ante tricesimum annum nemo Sibi debet praedicationis officium vsur­­pare, quod maxime conuenit Sollici­tudini pastorali. Ex eo vero , quod legitur, quia IESVS erat incipiens quasi annorum triginta , notatur, quod, st eligendus in praeiulem, Sit illi ae­tati propinquus, dispenSari potest cum illo, quando necessitas vel vtilitas id exposcit, dummodo ei vita et Scien­tia Suffragentur, eius exemplo , qui coepit facere ac docere. Nam , qui J fecerit et docuerit 5 hic magnus vo- E 3 ,, cabi- A. C. 1207.

Next