Új Magyar Múzeum 5/2 (1855)

Történettudományi osztály - Kubinyi Ágoston: Mátyás király' paizs a' m. nemzeti muzeumban

MÁTYÁS KIRÁLY’ PAJZSA A’ MAGYAR N. MUZEUMB. 323 modum mense Martio natus erat, ita die et hora Martis vita decessit. Multa eius mortem signa portendere. — Imprimis enim superiore anno post Kal. Januarias coelum intonuit: item Danubius insolenter post obitum eius excrevit : multos pagos et accolas urbes inundavit : ut exstincto regni propu­gnatore, Pannonias et Turearum incursu tueretur. — Leones quoque, qui Budae detinebantur, omnes eodem, quo rex, die interiere. Item nulli eo tempore corvi, qui Corvinae do­mus insignia 1'eferunt, Budae suspecti sunt. — Contra Albae, ubi regum monumenta sunt Ungariae, tanta corvorum, mu­tuo inter se crocitantium, multitudo spectata, ut omnes hic regis mortem facile ariolarenlur. — Hariolationes istas parum moror; neque Mathiam die Martis, anno 1490 fuisse mortu­um inficior. — At enim dies ille Martis non in nonas Apriles, sed in VIII. idus Aprilis, seu non in quintam, sed in sextam Aprilis incidit hoc anno 1490. quo littera dominicalis erat C. Hic igitur Bonfinius male sibi constat, nec enim die Martis, sed die Lunae, Mathias obiisset; si nonis Aprilis hic obitus contigisset.“—’S ismét (u. ott 899.1.) „Postero die mortis corpus, regio cultu ac insignibus exornatum, strato ex ostro lecto, in amplo triclinio expositum, ut ab omnibus videri pos­set.“ — Továbbá 902. 1. „Placuit senatui, ut duplex di­vo regi funus dicaretur, alterum Viennae, Albae vero alte­rum; ut hic cenotaphium, sacrophagum illic pro dignitate principis iure facerent. — Quare singulari pompa, succolan­­tibus centurionibus et lecti, auro strati, fimbrias circumte­nentibus rite proceribus ac i'egulis praefectisque legionum, ad D. Steph ani basilicam funus elatura, subsequentibus in pulla veste pontificibus et cunctis urbis ordinibus : ubi nemo fuit, qui pias regis exsequias non veris lacrimis honestarit. — Quin et populus, quem saeva fame adactum in ditionem suam re­degerat, lacrimas continere nequiuit. — Qui feretrum cir­cumstabant, ii regem optimum; invictissimum illi imperato­rem; pars „principem clementissimum et Christianae reip. as­sertorem“ , alii „regum principem et terrorem orbis“ excla­mare : ingeminare plerique : „hunc unum duorum caesarum debellatorem et praecellentissimae virtutis cuiusque exem­plar“ : nonnulli hunc unum magnanimitatis et gloriae speci-21 *

Next