Breznay Béla szerk.: Religio, 1885. 1. félév

14. szám

Em. ac Rssmi D. Cardiualis Joannis Simor Principis-Primatis et Archi-Episcopi Strigoniensis Epistola Quadragesimalis. (Folyt.) In Sacramentis igitur administrandis longe major zelus, pietas, diligentia et Studium a Sa­cerdotibus omnibus desideratur, quam in quibus­cunque aliis functionibus ; per alias enim quasli­bet, sacerdos tidelium mentes animosque ad divinam gratiam disponit tantum et excitât, per Sacramenta vero gratiam ipsain, atque adeo Christi mérita illis vere communicat, et salus animarum, quae praecipuus scopus est, ad quem omnes pas­toris conatus et labores dirigendi sunt, in pio et '< digno Sacramentorum usu praecipue posita est. Proinde quotiescunque ratio sacri temporis vel spirituális animarum nécessitas urget, vel poscit aliquis, facilem semper et paratum se praebeat Curator animarum ad illud dispensandum Sae­ramentum, quod exposcitur, nulla interposita mora, nulla proprii commodi respectu habito ; Sacerdos j enim dicitur, cuius proprium est Sacra peragere, est spirituális medicus animarum, cuius est earum morbos ac languores curare. „Sacramenta autem sunt, ut loquitur S. Augustinus, medicinae spiri­tuales morboruma in quo et distinguit a Sacra­mentis antiquis, quia ilia „morbos tantum osten- j debant, ut speculum, nostra vero sanant, ut emplastrum vulneri applicatum."1) Qui in admi- j nistratione Sacramentorum negligens est sane maximam Christo Salvatori irrogat injuriam. qui sanguinem suum in nostrae salutis pretium iccirco tam abunde effudit, ut ex hac affluentia, unde Sacramenta virtutem sumpserunt, ardens deside-rium indicaret, quo omnes sui sanguinis partici­pes fieri volnit, ut optime praedixerat Isaias:1) „Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvato­ris." Qui ergo Sacramenta petentibus coelestes aquas daiv récusât vel negligit, is perinde tacit, ac si immensam Christi liberalitatem coangus­taret, et quantum in ipso est fontem divinae misericordiae exsiccaret. Ac ideo, quid non me­tuendum tepido et negligenti Sacramentorum mi­nistro, quid aliud nisi, cum urgens propriae sa­lutis nécessitas ingruerit, coelestes hos gratiarum fontes pro seipso inveniat clausos, quos toties eosdem fidelibus per summa in injuriam non ape­ruit; , judicium enim sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam."') Quo maior autem est Sacramentorum virtus et dignitas, eo diligentius et intimiori animi pietate, extreme) porro cultu ac veneratione tractanda, dispensanda, suscipien­daque sunt. Et ut fideles intelligant non vulga­rem rem, sed plane coelestem omnino agi, Sa­cerdos, qui Sacramentorum est dispensator, ad virtutis evil men omni cum animi puritate sanc­titate ac religione contendat est necesse. Non sufficit ilia more operariorum, vel quocunque modo dispensare, sed meminisse imprimis opor­tet ministrum, ad quem eorum administratio per­tinet, se sancta tractare, ipsumque omni temporis momento ad tam Sanctam functionem paratum esse debere. Licet enim Sacramenta ab impuris coinquinari non possint, neque a pravis ministris eorum effectus impediri; „Sacerdotes enim cum in sacra ilia functione, ut ait Catechismus Roma­ Lib. de verit. et fais. r) Is. 12, 3. 2) Jac. 2. 13. 14 Előfizethetni minden kir. postahivatalnál ; Budapesten a szerkesz­tőnél, és Rudnyánszky A. könyvnyomdájában. IV., Papnövelde-utcza 8. sz. alatt, hova a ne­taláni reclamatiók is, bérmentes nyitott levél­ben, intézendők. Megjelenik e lap heten- | ként kétszer : : szerdán és szombaton, = Előfizetési dij: I félévre helyben s posta- : küldéssel 5 frt. Szerkesztő lakása : Buda- : pest, VIII., József-körut ï 50., hova a lap szellemi § részét illető minden kül- H demény czimzendő. ; RELIGIO. KATH. EGYHÁZI S IRODALMI FOLYÓIRAT. NEGYVENNEGYEDIK ÉVFOLYAM. Budapesten, február 18. 14 I. Félév. 1885. TARTALOM: Vezéreszmék és Tanulmányok: Em. ac Rssmi D. Oardinalis Joannis Simor Epistola Quadragesimalis. — A budapesti közp. papnevelő-intézet nagy ünnepe. — Egyház i Tudósítások : Budapest: Catholica és anticatholica a törvényhozás két házában. — Ka­locsa: Évi jelentés és megnyitó beszéd a kalocsai kath. legényegyesület 1885. évi közgyűlésén. — P á r i s : A dynamitosok összees­küvése. — Spanyolország: Bianchi bibornok levele. Irodalom: Jelentés. — Hivatalos. — Vegyesek.

Next